560 Home | Texts

Legenda Aurea

De Humilitate
Jacobi a Voragine Legenda Aurea, vulgo Historia Lombardica dicta. T. Graesse, ed. 3d ed., 1890; reprinted Osnabrück, 1969.

Pelagia prima feminarum Antiochiae civitatis rebus et divitiis plena, corpore pulcherrima, habitu ambitiosa et vana, animo et corpore impudica, quadam vice per civitatem cum ambitione maxima transibat, ita ut nihil super eam nisi aurum et argentum et pretiosi lapides viderentur, ita ut, quocunque iret, aerem diversorum aromatum odore repleret. Quam praecedebat et sequebatur multitudo maxima puellarum et puerorum, qui et ipsi praeclaris erant induti vestimentis. Quam quidam sanctus pater nomine Veronus, episcopus Heliopoleos, quae nunc Damieta vocatur, videns amarissime flere coepit ex eo quod majorem curam habebat placere mundo quam ipse haberet placere Deo, procidensque super pavimentum faciem suam cum terra percutiebat et ipsam terram lacrymis rigans dicebat: 'Altissime Deus, ignosce mihi peccatori, quia unius diei meretricis ornatus totius vitae meae industriam superavit! Ne me, domine, confundat unius meretricis ornatus ante conspectum tremendae majestatis tuae!'